monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 64, 5
Sed et ipsa tunc lunae conversio pulcherrimum nobis sacramenti coelestis spectaculum praebet; namque luna, quae rotundi facta schematis, a sole lumen, ut supra diximus, accipit, ideoque semper ex dimidio orbe, quem ad solem habet, lucida est, ex altero autem dimidio semper obscura, a prima usque ad XV lucis crementum ad terras, defectum vero habet ad coelos.