monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 64, 4
Quia et eadem sacrosancta eius resurrectio tertia die facta est, et tertio tempore seculi, id est, cum gratiae coelestis adventu tota eius in carne dispensatio, quae per resurrectionis consummata est gloriam, mundo apparuit. Prima seculi namque tempora lege naturali per patres, media lege litterali per prophetas, extrema charismate spirituali per seipsum veniens illustrare dignatus est.