monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 64, 2
Et quae nobis aeternae beatitudinis lumen promittit, tunc maxime celebretur, cum solis lumen annuo proficiens incremento, primam sumit de noctis umbra victoriam. Deinde mensem primum anni qui et Novorum vocatur, in quo pascha celebremus attendimus. Ipse autem est mensis in quo mundus iste formatus, et homo est primus in paradisi sede locatus. Quia per huius mysteria solennitatis primam nos stolam recepturos, primum supernae beatitudinis regnum, a quo in longinquam regionem discessimus nos repetituros esse speramus.