monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 63, 4
Verum quia ipsa quoque dies paschae a fermento castigari praecipitur, hanc Evangelii Scriptura aliquando primam azymorum cognominat. Et primo, inquiens, die azymorum quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus et paremus tibi ut manduces Pascha? Item die XV mensis primi, a qua VII dies azymorum inchoant, propter viciniam paschae nomine vocat illius, cum dicit: Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha; non quia legi contraria est evangelica Scriptura, sed quia sacramentum quod decebat hac nobis societate vocabulorum vivacius inculcare curavit.