monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 46, 7
Non ergo duos dies qui in ogdoade solis a lunari ogdoade minus sunt, duorum intercalatione bissextorum, sed duorum magis qui in hendecade eius a lunari plus sunt adiectione supplentur. Nec nocet quod saltum lunae, quem quidam in ogdoadis initio ponunt, in hendecade ponendum memoravimus. Ubicunque enim interposueris, eodem proposita quaestio fine solvetur, et habet circulus decennovenalis menses solares CCXXVIII, lunares CCXXXV, dies, exceptis bissextis, VIMDCCCCXXXV; decies novies enim duodeni CCXXVIII; adde VII, fiunt CCXXXV. Item decies novies trecenteni sexageni et quini VIMDCCCCXXXV; decies novies trecenteni quinquageni et quaterni VIMDCCXXVI; adde embolismorum VII mensium dies CCX, fiunt VIMDCCCCXXXVI; subtrahe unum saltus lunaris diem, et uno eodemque dierum numero solis et lunae cursum decennovenalem cyclum includere probabis. Item ogdoas solis habet menses XCVI, lunae autem XCIX, hendecas vero solis menses habet CXXXII, lunae autem CXXXVI. De numero dierum supra dictum est.