monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 42, 3
Dies namque XXIV habet horas, e quibus cum XIX totidem annis circuli decennovenalis distribueris, remanent V; has per IV multiplica, quia videlicet hora quatuor punctis constat, fiunt XX; da singulos annis singulis, et remanet unus: hunc divide per XIX, et videbis quod ad saltum lunae complendum, ut diximus, annuatim, hora et punctus, et nona decima pars puncti unius adcrescit. Non ergo unis iisdemque vel articulis temporum, vel coeli climatibus lunae celebratur accensio, sed semper aliquanto citius quam praecedenti mense provenerat, ut sit unde unus anno nono decimo transiliatur dies.