monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 42, 2
Quomodo e contra tarditate cursus solaris agi probatum est, ut unus per quadriennium eius cursui dies augeatur. Huius autem velocitatis et, ut ita dicam, anticipationis, tametsi ordo non facile patet, mensura nequaquam latet. Constat enim quia diminutio illa atque ablatio diei unius, quae, quoquo modo agitur, per denos et novenos annos tota conficitur, hora per annos singulos, et uno puncto, et nona decima parte unius puncti, augetur.