monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 40, 2
Ideo non ante sextum Calendarum Martiarum diem, quia Deum Terminum colentes, Terminalia sacra, quae vicesimo tertio mensis eiusdem die semel instituerant, in alium diem mutare prorsus non audebant, sed iis rite celebratis, sic tandem necessarios aliquandiu perplures, crescente autem per aetates saeculi peritia, unum quadrantis interponebant diem. Heu miseri desipientes! qui nescientes eum cuius regni non erit finis, qui dixit: Ego sum principium, quod et loquor vobis, terminum divino cultu honorandum, et ei sacra ac sacrificia credebant agenda.