monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 38, 4
Si cui sane quae de signifero et coeli ambitu paucis diximus, forte habentur incognita, huic vulgari, et fortassis compendiosiori, ac manifestiori ratione satisfacere curavimus, ut qui coeli signis intendere puerili in schola non dedicit, saltem horologii lineis in terra, quae necessaria quaerit apprehendat. Et hic ergo sciat solem morulis suis et tarditate quotidiana quadrantis huius annui disponente opere Creatoris esse ministrum, quem diligentior inquisitio declarat, non ad eamdem horologii lineam per CCCLXV dies posse plene reduci, sed si, verbi gratia, praesenti anno in aequinoctio vernali, quod iuxta Aegyptios, qui calculatorum palmam tenent, XII Calendarum Aprilium die solet venire, a medio orientis surrexerit, eadem die post annum aliquanto inferius oriri, et tertio, quarto, quintoque anno eamdem diminutionem in tantum naturali sui cursus augere temperantia, ut nisi dies bissextilis antea iuxta morem intercaletur, iam XI Calendarum Aprilium die facturus aequinoctium a medio surgat orientis, eamdem nihilominus tarditatis suae constantiam in caeteris quoque per totum annum servaturus exortibus simul et occasibus.