monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 37, 2
'Ut autem aliter annum tunc fuisse computatum non sit incredibile, adiiciunt quod apud plerosque scriptores historiae reperitur, Aegyptios habuisse annum IV mensium, Acarnanas VI mensium, Lavinios XIII mensium.' Plinius Secundus cum commemorasset relatum fuisse in litteras quemdam vixisse CLII, alium decem amplius, alios ducentorum annorum habuisse vitam, alios trecentorum annorum, alios quadringentorum, quosdam ad quingentos, alios ad sexcentos, nonnullos ad octingentos etiam pervenisse, haec omnia inscitia temporum accidisse arbitratus est.