monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 35, 8
Maii, occasu quoque eorumdem VII Id. Novemb. Et Plinius Secundus, in libro secundo naturalis Historiae, eodem modo distinguenda iudicavit. Sed et homo Ecclesiae sanctus Anatolius, in opere suo paschali, cum de aequinoctiis et solsticiis, deque horarum ac momentorum incrementis subtilissime disputasset, ita disputationem suam simul et ipsum libellum terminavit: 'Hoc autem non ignores, quod ipsa quatuor, quae praediximus temporum confinia, licet mensium sequentium Calendis approximentur, unumquodque tamen medium temporum, id est, verni et aestatis, autumni et hiemis teneat, et non exinde temporum principia inchoentur, unde mensium Calendae initiantur, sed ita unumquodque tempus inchoandum est, ut a prima die veris tempus aequinoctium dividat, et aestatis IX Cal. Iul., et autumni VIII Calendas Octob., et hyemis VIII Calendas Ian., similiter dividat.' Ubi autem Dei populus in lege temporum faceret initia, testatur Scriptura, quae praecepit dicens: Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, et facies Phase Domino Deo tuo.