monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 34, 8
Septentrionalem dicit et Australem, quibus subiecta omnia, ob solis molliorumque siderum absentiam, infesta rigore et gelu premuntur aeterno, teste ipso mari congelato, quod ab insula Thule diei unius navigatione distat ad Boream. Has inter mediamque duae mortalibus aegris Munere concessae divum.