monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 34, 3
Porro in bruma tantum sub terrae inferiora longe lateque circumfertur quantum in solstitia supra terram edita longo latoque circumlabitur flexu. Similiter aestivo, id est, solstitiali, decurrens in circulo, tam brevem sub aquilonia terrae loca noctu facit digressum quam super meridiana eius loca diebus hybernis brevem facit ascensum. Sicut enim quaelibet anni vertentis nox illam habet longitudinem quam ante VI menses habuit, et post VI menses habitura est dies, ita omni nocte sol tantum agit iter sub terra, quantum ante VI menses egit, et post VI menses acturus est super terram; et tantum nunc noctu ad Aquilonem, quantum tunc interdiu gyrans ad meridiem.