monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 31, 3
Esse autem dicuntur in meridiano, qui ἀμφίσκιοι vocantur, eo quod umbram ex utroque latere transmittant.' Et paulo post: 'Sunt enim in hoc quem nos incolimus orbe terrarum, circa meridiem positi, qui in Australem plagam videantur umbram transmittere, hoc autem fieri dicitur summo aestu, cum in Aquilonem sol dirigitur.