monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 30, 6
Item beatum praecursorem et baptistam Domini VIII Calendas Octobres in aequinoctio autumnali conceptum, et in aestivo solstitio VIII Calendas Iulias natum; addita insuper expositione, quod auctorem lucis aeternae cum cremento lucis temporariae concipi simul et nasci deceret. Poenitentiae vero praeconem, quem oportebat minui, cum inchoata minoratione lucis generari pariter et concipi. Verum quia sicut in ratione paschali didicimus aequinoctium vernale duodecimo Calendarum Aprilium die cunctorum Orientalium sententiis, et maxime Aegyptiorum, quos calculandi esse peritissimos constat, specialiter adnotatur, caeteros quoque tres temporum articulos putamus aliquanto priusquam vulgaria scripta continent esse notandos.