monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 30, 5
Utere cibis calidis et acerrimis omnibus, et abstine Venere, et manus lavabis. Ex die supra scripto usque in occasum Vergiliarum, hoc est, in diem sextum Idus Febr., sunt dies XLVI in occasum Pleiadum. De hac hora hominibus sanguis adcrescit. Convenit ergo comedere laetissimos cibos, et indulgere vino et Veneri: dies sunt ii hiberni XLVII.' Haec quidem gentiles, quibus non dissimilia de tempore etiam perplures Ecclesiae tradidere magistri, dicentes: VIII Calendas Aprilis in aequinoctio verno Dominum conceptum et passum, eumdem in solstitio brumali VIII Calendas Ianuarias natum.