monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 30, 4
Utere bene olentibus cibis et acerrimis. Item ex die octavo Idus Maias usque in diem octavum Calendas Iulias XLV. His diebus crescit bilis amara, id est, cholera rubea. Utere cibis dulcibus, vino indulge, Veneri parce, ieiunia minime exequere. Item incipit tempus aestivum ex die octavo Calendas Iulias, ipso momento incrementa fellis rubei amittuntur, et cholera nigra adcrescit, quod esse constat usque ad aequinoctium autumni, id est, usque ad tempora frigoris. Utere cibis dulcibus cunctis, et bene olentibus, et frigidioribus, et qui ventrem molliant per dies XC. Ab aequinoctio autem autumni, quod est ex die VIII Calendarum Octobrium usque in diem octavum Calendarum Ianuarium, desinit nigri fellis amaritudo, et humoris crassitudo augetur.