monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 29, 2
Sicut enim luna, iuxta quod et supra docuimus, IIII punctorum spacio quotidie tardius oriri, tardius occidere quam pridie orta est vel occiderat solet, ita etiam maris aestus uterque, sive diurnus sit, et nocturnus, seu matutinus et vespertinus, eiusdem pene temporis intervallo tardius quotidie venire, tardius redire non desinit. Punctus autem quinta pars horae est, quinque enim puncti horam faciunt.