monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 29, 1
Maxime autem prae omnibus admiranda tanta Oceani cum lunae cursu societas, qui ad omnem eius ortum omnemque occasum ipse quoque emisso sui fervoris, quod Graeci ῥεῦμα vocant, impetu littora late contegat, eodemque revocato detegat, ac dulces fluminum occursus salsis abunde commisceat simul et accumulet undis; nec mora praetereunte luna recedens et ipse, nativae has dulcedini mensuraeque relinquat, tanquam lunae quibusdam aspirationibus invitus protrahatur, et iterum eiusdem vi cessante in mensuram propriam refundatur.