monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 28, 7
' Et paulo post: 'Sed aeris motus iisdem ipsis commutationibus continetur, sicut lunae novitas attestatur, quae ex longa plerumque serenitate subito nubium glomerationes et perturbationes exsuscitat. Euriporum quoque meatus refluus hoc indicat, vel etiam reciprocatio syrtium, quae vicinae habentur Oceano, quas pro lunae schematibus, concitari locorum accolae prodiderunt.