monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 28, 4
His enim tantum octo diebus caesa materies immunis servatur a carie, reliquis autem diebus praecisa etiam in eodem anno, interna vermium labe exesa in pulverem vertitur. Qui hoc quoque observant, ut post solstitium aestivum, id est, post mensem Iulium, et Augustum, usque ad Calendas Ianuarias materias caedant. His namque mensibus arescente humore, sicciora, et ideo fortiora, sunt ligna.