monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 27, 2
Stati autem atque non menstrui sunt utrique defectus, propter obliquitatem signiferi, lunaeque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in scrupulis partium congruente siderum motu. Haec ratio mortales animos subducit in coelum, ac velut inde contemplantibus trium maximarum rerum naturae partium magnitudinem detegit; non posset quippe totus sol adimi terris intercedente luna, si terra maior esset quam luna.