monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 26, 6
Quod hoc probabitur exemplo: Intrabis noctu in aliquam domum praegrandem, certe ecclesiam, longitudine, latitudine et altitudine praestantem, et innumera lucernarum ardentium copia pro illius cuius natalis est martyris honore repletam, inter quas duae maximae ac mirandi operis pharis suis quaeque suspensae ad laquearia catenis, sed quae tibi ex iis intranti vicinior, ipsa quoque est subiacenti pavimento vicinior; tanta autem vastitas domus, tanta est longe distantium celsitudo pharorum, ut magis nocturno visu lucem comasque flammarum, quam ipsa ignium valeas vasa dignoscere: nimirum ubi pharis appropinquare incipiens, recto intuitu oculos ad pharos, et per pharos ad contra posita laqueariorum vel parietes loca sustuleris, illa tibi altior, quae vicinior est pharus apparebit; et quanto accesseris, tanto tibi quae submersior est videbitur esse suspensior, donec, perspecta certius veritate, cuncta ut sunt posita cognoscas.