monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 25, 7
Eadem ratio est etiam lunae decrescentis, quare matutino in exortu nunc erecta, nunc supina appareat. Eadem cur interdiu saepe prona procedat, nimirum solis eam radiis superiore ex loco tangentibus. Non ergo lunae conversio, quae naturalis est et fixa, potest futuri mensis portendere statum. Sed qui curiosi sunt huiusmodi rerum, coloris vel eius, vel solis, vel coeli ipsius, aut stellarum, sive nubium mutatione, vel aliis quibuslibet indiciis saepe, statum aeris qui sit futurus explorant.