monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 25, 6
Atque ideo aquilonalia eius latera sole aspectante cernuntur erecta progredi; semper enim luna aversis a sole cornibus, rotundam sui partem pandit ad illum, cuius rationis ordine agitur, ut quo dies longior, eo sit nova luna excelsior; et quo brevior atque ad meridiem declivior est dies, eo deiectior nova luna cernatur. Et inde vulgi crevit opinio lunam, cum supina et celsior incedit, turbines tempestatum; cum vero erecta, et in austros deiectior, tranquillitatem designare, quia is nimirum status est anni vertentis, ut sex mensibus, quibus decrescit dies, multo clementior sit aeris motus, quam reliquis sex.