monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 20, 7
Si vero, iuxta hoc quod nos supra docuimus, a Ianuario principium argumenti sumere mavis, eodem ordine luna in Calendas Decembres VII incurrit, quae iuxta argumentum sexta fieri debuisse putabatur, quia nimirum luna Novembris mensis unam amittit diem, et pro XXX consuetis XXIX solum diebus cogitur esse contenta. Quae profecto omnia melius colloquendo quam scribendo docentur. Non autem transitorie commemorandum quod hoc argumentum a Septembri quidam incipiunt, ponentes eidem Septembri regulares V, Octobri V, Novembri VII, Decembri VII, et caetera, ut supra nos posuimus: quod ob auctoritatem Aegyptiorum rationabiliter prorsus agunt, ut a quibus origo computandi sumpta est, horum quoque in computando anni principium imitentur.