monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 16, 3
Attamen et ipse duodecies circumactae, ubi dies quinque et quadrantem consummaverint, iam quantum ad tricenas partes addiderint patebit, completusque solis annus non CCC solum et LX diebus, sed additis V diebus et quadrante, perficietur. Primum igitur Arietis signum in illa coeli parte quam in medio Martii mensis sol tenet oriri incipit, consummatur in illa, qua in medio Aprilis ipse circumfertur, ideoque in octava sua parte iuxta quosdam, sed verius iuxta Aegyptios, qui calculationibus prae omnibus gnari sunt, in quarta sua parte, locum aequinoctii vernalis ostendit. Secundum Tauri ab illa coelestis circuli parte qua in medio Aprilis sol circumfertur ortus initium faciens, complet in ea quam ipse in Maii medio servat. Tertium Geminorum a parte signiferi quam sol in medio Maii; quartum Cancri ab ea quam in medio lustrat Iunii facit principium ortus, et ideo iuxta quosdam in octava sua parte recipit solstitium, iuxta vero sollicitiorem indaginem aliquot partibus, prius inde deflexo ad inferiora situ zodiaci, id est, signiferi circuli; quintum Leonis signum a parte qua sol in medio Iulii; sextum Virginis ab ea qua in medio Augusti; septimum Librae ab ea qua in medio Septembri circumagitur inchoat oriri, quapropter et in octava sua parte iuxta vulgarem opinionem, sed iuxta enucleatiorem sententiam aliquanto prius, locum autumnali praebet aequinoctio.