monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 16, 2
Qui quod de uno Decembri specialiter dixit, de caeteris utique generaliter intelligendum signavit, quia videlicet singula quaeque signorum medio suo mense terminentur, a medio priore sumant exortum. De quorum positione strictim nescientes cum instruemus, obsecro scientibus oneri non sit. Undique gyrum coeli rotundissimum per lineam zodiaci circuli quasi per zonam quamdam amplissimae sphaerae circumdatam, distincti ordines geminarum XII sese invicem contingentium obsident: tantae sunt magnitudinis, ut non minore quam duarum spatio horarum, vel oriri, vel occidere, vel de loco possint moveri; singulis tricenae partes, ob tricenos dies quibus a sole lustrantur, adscribuntur, decem semis horae quae plus sunt, quia plenam partem XXIV horarum non reddunt, simul computari negliguntur.