monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 14, 3
esse memoratur, quo utique colligitur utrumque mensem pariter incipere, qui uterque diem duodecimum habere probatur eumdem. Quibus etiam liber sancti Patris Anatolii, quem de Pascha composuit, astipulatur, ubi scriptum est: 'Est ergo in primo anno initium primi mensis, quod est decem et novem annorum circuli principium, secundum Aegyptios quidem mensis Phamenoth vigesimo sexto die, secundum Macedones Distri mensis vigesimo secundo, secundum Romanos vero undecimo Calend. April.' Hic enim vigesimam secundam diem Distri mensis aeque vicesimam secundam Martii fore commendans, indicat manifeste quia simul uterque mensis initium sumit. Et ne quis dicat quod Anatolius in hac sententia non scripserit undecimo Calendas, sed octavo Calendas Apriles, convincet hoc non ita esse mensis Aegyptiorum Phamenoth, cuius vigesima sexta dies, non octava Calendarum, sed undecima Calendarum Aprilium dies est; utrique autem, id est, et qui octava Cal. et qui undecima Cal. Apriles, in Anatolio legunt, vigesimam sextam diem Aegyptii mensis in eadem sententia habent annotatam, quae absque ulla dubietate in undecimo Calend. April. devenire probatur, iuxta quod superius eorum annalem describentes signavimus.