monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 11, 3
Primum mensem novorum, qui Paschae ceremoniis sacratus est, Nisan appellantes, qui propter multivagum lunae discursum, nunc in Martium mensem, nunc incidit in Aprilem, nunc aliquot dies Maii mensis occupat. Sed rectius Aprili deputatur, quia semper in ipso vel incipit vel desinit, vel totus includitur, ea duntaxat regula, cuius et supra meminimus, observata, ut quae XV post aequinoctium luna exstiterit, primum sequentis anni mensem faciat; quae vero antea, novissimum praecedentis, sicque per ordinem.