monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 8, 10
Deinde secundam feriam, tertiam feriam, quartam, quintam, et sextam de suo adnectens, Sabbatum ex vetere Scriptura retinuit, nihil veritus grammaticorum regulas, qui sicut Calendas, Nonas, et Idus, ita etiam ferias plurali tantum numero proferendas esse decernunt. Tertia species hebdomadis in celebratione Pentecostes agitur, VII videlicet septimanis dierum et monade, hoc est, L diebus impleta.