monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 8, 5
Primam videlicet diem Soli, secundam Lunae, tertiam Marti, quartam Mercurio, quintam Iovi, sextam Veneri, septimam Saturno dicentes; eisdem utique monstris suos dies, quibus et errantia sidera consecrantes, tametsi diverso ordine putantes. Existimabant enim se habere a Sole spiritum, a Luna corpus, a Marte fervorem, a Mercurio sapientiam et verbum, a Iove temperantiam, a Venere voluptatem, a Saturno tarditatem: credo quia sol in medio planetarum positus totum mundum spiritus instar calefacere et quasi vivificare videtur, Ecclesiaste attestante, qui, de ipso loquens, ait: Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur.