monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, A, 3
Verum utcunque ferant, haec mea scripta legentes, primo editum pro captu meo libellum, tibi, dilectissime abba meus Huetberte, percurrendum atque examinandum offero, multum deprecans, ut si quid in eo tu vituperabile deprehenderis, statim mihi corrigendum insinues. At ubi ordinale ac rationabiliter actum videris, mecum Deo qui donavit, et sine quo nihil possumus facere, devotus gratias agas Si offendit, cur aliquid de huiusmodi negotio tentare praesumpserim: quare de his quae sparsim in veterem scriptis inveniri potuerant, ipse novum opus condere studuerim, audiat, dicente sancto Augustino: Quia ideo necesse est plures a pluribus fieri libros diverso stylo, non diversa fide, etiam de quaestionibus eisdem, ut ad plurimos res ipsa perveniat: ad alios sic, ad alios autem sic.