monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, A, 2
Quibus concitus parens, perspectis venerabilium Patrum scriptis, prolixiorem de temporibus librum edidi, prout ipso largiente potui, qui aeternus permanens, tempora quando voluit constituit, et qui novit temporum fines: imo ipse labentibus temporum curriculis finem cum voluerit imponet. In quo videlicet opere, ne quem forte offenderet, quod Hebraicam magis veritatem quam LXX Translatorum editionem in saeculi praecedentis serie secutus sim: et illam quoque per omnia quoties discrepare videbatur inserui, ut legens quisque simul utrumque conspiciat, et quod amplius sequendum putat eligat. Fixa autem stat mihi sententia, quam a nullo prudentium redarguendam autumo, ut sicut reverendissimus eiusdem Hebraicae veritatis interpres obtrectatoribus sui operis: Non damno, inquit, non reprehendo LXX, sed omnibus his apostolos praefero: ita et ego confidenter profiteor, quia non reprehendo veteres chronographos, qui translationem LXX Interpretum modo secuti esse, modo prout libuit probantur habuisse contemptui, sicut etiam in processu huiusce opusculi nostri monstrabitur; sed omnibus his Hebraicae veritatis integram praefero puritatem, quam praeeminentissimi doctorum, Hieronymus in libris Hebraicarum Quaestionum, Augustinus in libro de Civitate Dei, Eusebius ipse Chronographus in tertio Historiae ecclesiasticae libro, ex verbis Iosephi historici, adversus Appionem Grammaticum scribentis, 'breviorem temporum seriem, quam in LXX continere,' comprobant: neque hanc amplius sequendam, etiam hi qui LXX magnis divinisque laudibus ad coelos tollunt, dubitant: quorum quisquis dicta perspexerit, credo mox nostro labori calumniam facere desistet, si non hunc tamen lividis, quod absit, contemplatur obtutibus.