monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 23, 1
Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui pro humani generis salute passurus de coelo descenderat ad terras, appropinquante hora passionis, appropinquare voluit loco passionis, ut etiam per hoc claresceret quia non invitus sed sponte pateretur. In asino venire, et a turbis rex appellari et laudari voluit, ut etiam per hoc eruditus quisque agnosceret ipsum esse Christum, quem sic illo venturum prophetia olim praemissa signaverat. Ante quinque dies paschae venire voluit, sicut ex Ioannis Evangelio didicimus, ut etiam per hoc ostenderet se esse Agnum immaculatum qui peccata tolleret mundi. Agnus quippe paschalis cuius immolatione populus Israel est ab Aegyptia servitute liberatus, ante quinque dies paschae, id est quarta decima luna, ad vesperam iussus est immolari: significans eum qui nos suo sanguine redempturus ante quinque dies paschae, id est, hodierno die magno praecedentium sequentiumque populorum gaudio ac laudatione deductus, venit in templum Dei, et erat quotidie docens in eo. Quinta demum peracta die, ubi veteris paschae sacramenta hactenus observata consummavit, ac nova deinceps observanda discipulis sacramenta contradidit, egressus in montem Oliveti, tentus est a Iudaeis, et mane crucifixus, ipsa nos die a daemoniaca dominatione redemit, qua antiquus ille Hebraeorum populus immolatione agni iugum Aegyptiae servitutis abiecit. Ergo Dominus instar agni paschalis ante quinque dies, quam pati inciperet, locum passionis adiit, ut se insinuaret esse illum de quo praedixit Isaias: Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum . Et paulo superius: Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore eius sanati sumus. Sed invidorum corda principum in cunctis, quae provide gessit, eum persequi quam in eum credere maluerunt, et multum miseri vitae auctorem morti potius dare, quam per eum ipsi vivificari studebant. Verum nos perfidorum caecitate declinata eorum magis exempla qui fideliter Dominum laudavere, sequamur, et iter eius mysticum mystica, ut decet, interpretatione scrutemur. Asina et pullus eius, quibus sedens Hierosolymam venit, utriusque populi, Iudaei videlicet et gentilis, simplicia corda designant, quibus ille praesidens quaeque a noxia libertate suo frenans imperio ad visionem supernae pacis perducit. Hierosolyma etenim visio pacis interpretatur. Et bene cum ad montem Oliveti venisset Dominus, discipulos qui haec animalia adducerent, misit: quia non nostris ad eum meritis, sed sola ipsius gratia largiente, pervenimus, Ioanne attestante, qui ait: Et in hoc charitas est, non quasi nos dileximus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos . Mons namque Oliveti celsitudinem Dominicae dilectionis, qua nos misericorditer illustrare ac salvare dignatus est, insinuat; non solum qui olei natura lucis ministra est, et laborum dolorumque solamen, verum etiam quia cunctis quibus immiscetur, solet excellere liquoribus. Et Apostolus de charitate locuturus: Adhuc, inquit, excellentiorem vobis viam demonstro . Ad montem igitur Oliveti veniens Dominus, asinos sibi quibus Hierosolymam petat, praecepit exhiberi, figurate significans hoc quod alibi dicit aperte: Quia sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam . Duos ad exhibenda sibi iumenta misit discipulos, ut significaret in utrumque populum, circumcisionis videlicet et praeputii, praedicatores esse destinandos. Vel certe duos misit, ut eosdem praedicatores doctrina simul et operatione perfectos esse moneret: ne vel erroris verba indocti veritati miscerent, vel ea quae recte docuissent perverse vivendo negarent.