monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 22, 1
Solet movere quosdam quod in exordio lectionis huius evangelicae dictum est, quia descendente Capharnaum Domino, non solum mater et discipuli, sed et fratres eius secuti sunt eum. Nec defuerunt haeretici qui Ioseph virum beatae semper virginis Mariae putarent ex alia uxore genuisse eos quos fratres Domini Scriptura appellat. Alii maiori perfidia hos eum ex ipsa Maria post natum Dominum generasse putarunt. Sed nos, fratres charissimi, absque ullius scrupulo quaestionis scire et confiteri oportet, non tantum beatam Dei Genitricem, sed et beatissimum castitatis eius testem atque custodem Ioseph ab omni prorsus actione coniugali mansisse semper immunem; nec natos, sed cognatos eorum, more Scripturis usitato, fratres sororesve Salvatoris vocari. Denique Abraham hoc modo loquitur ad Lot: Ne quaeso sit iurgium inter me et te, et pastores meos et pastores tuos; fratres enim sumus. Et Laban ad Iacob: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? Et quidem constat quia Lot filius Aran fratris Abraham et Iacob sit filius Rebeccae sororis Laban, sed propter cognationem sunt fratres nuncupati. Hac ergo regula in Scripturis sanctis, ut dixi, frequentissima, etiam cognatos Mariae vel Ioseph fratres Domini appellatos oportet intelligi. Quod autem propinquante Pascha Iesus ascendit Hierosolymam, nobis profecto dat exemplum quanta animi vigilantia Dominicis subiici debeamus imperiis, cum ipse in hominis infirmitate apparens, eadem quae ex divinitatis auctoritate statuit decreta custodiat. Ne enim putarent servi absque crebris orationum bonorumque actuum victimis vel flagella evadere, vel praemia se posse percipere, et ipse inter servos ad orandum immolandumque Dei Filius ascendit: qui veniens Hierosolymam quid ibi gerentes invenerit, quid ibidem ipse gesserit videamus.