monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 20, 2
Et omnis, inquit, populus venit ad eum, et sedens docebat eos. Sessio Domini humilitatem incarnationis eius, pro qua nobis misereri dignatus est, insinuat; unde etiam nobis praecipitur: Surgite postquam sederitis , ac si aperte dicatur: Non ante sed posteaquam vera vos humilitate castigaveritis, praemium supernae exaltationis vos accepturos sperate. Bene autem dicitur, quia cum sedens doceret Iesus, omnis populus venit ad eum: quia postquam humilitate suae incarnationis proximus hominum factus est, libentius est a multis eius sermo receptus: a multis, inquam, est eius sermo receptus, namque a pluribus est superba impietate contemptus. Audierunt namque mansueti et laetati sunt, magnificantes Dominum cum Psalmista, et exaltantes nomen eius ad invicem. Audierunt invidi, et dissoluti sunt, nec compuncti sunt; tentaverunt eum et deriserunt, derisum striderunt in eum dentibus suis. Denique tentantes adduxerunt mulierem in adulterio deprehensam, interrogantes quid de ea fieri iuberet; quoniam Moyses talem lapidare mandaverit, ut si et ipse hanc lapidandam decerneret, deriderent eum quasi misericordiae, quam semper doceret, oblitum; si lapidari vetaret, striderent in eum dentibus suis, et quasi fautorem scelerum legisque contrarium velut merito damnarent. Sed absit ut terrena stultitia quid diceret inveniret, et coelesti sapientiae quid responderet deficeret. Absit ut impletas caeca soli iustitiae ne mundo luceret obsisteret.