monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 9, 1
De morte pretiosa martyrum Christi innocentium sacra nobis est, fratres charissimi, Evangelii lectio recitata, in qua tamen omnium Christi martyrum pretiosa mors est designata. Quod enim parvuli occisi sunt, significat per humilitatis meritum ad martyrii perveniendum gloriam, et quia nisi conversus fuerit quis, et effectus ut parvulus, non possit animam dare pro Christo. Quod in Bethleem et in omnibus finibus eius occisi sunt, ostendit non solum in Iudaea, unde Ecclesiae coepit origo, sed et in omnibus eiusdem Ecclesiae finibus quacunque per orbem diffusa est, persecutionem saevituram perfidorum, et piorum patientiam esse coronandam. Qui a bimatu occisi sunt, doctrina et operatione perfectos indicant; qui vero infra, simplices vel idiotas, fidei tamen non fictae constantia fortes aeque denuntiant. Quod illi quidem occisi sunt, sed Christus qui quaerebatur vivens evasit, insinuat corpora quidem ab impiis posse perimi, sed Christum pro quo persecutio tota saevit, nullatenus eis vel viventibus vel occisis posse auferri, sed eos veraciter contestari, quia sive vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive enim vivimus sive morimur, Domini sumus. Quod iuxta vaticinium Ieremiae: Vox in Rama, id est in excelso, audita est ploratus et ululatus , manifeste denuntiat luctum sanctae Ecclesiae, quae de iniusta membrorum suorum nece gemit, non ut hostes garriunt in vacuum cedere, sed usque ad solium ascendere superni iudicis; et sicut protomartyris Abel, ita etiam sanguinem caeterorum martyrum de terra clamare ad Dominum, iuxta illud viri sapientis: Non despicies preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad coelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis . Quod Rachel plorasse dicitur filios suos, nec voluisse consolari, quia non sunt, significat Ecclesiam plorare quidem sanctorum de hoc saeculo ablationem, sed non ita velle consolari ut qui saeculum morte vicerunt, rursus ad saeculi certamina secum toleranda redeant, quia nimirum non sunt ultra revocandi in mundum, de cuius aerumnis semel evaserunt coronandi ad Christum. Rachel namque, quae ovis aut videns Deum dicitur, Ecclesiam figurate demonstrat, cuius tota intentio ut videre Deum mereatur, invigilat. Et ipsa est ovis centesima, quam pastor bonus relictis in coelo nonaginta novem ovibus angelicarum virtutum, abiit quaerere in terra, inventamque suis humeris imposuit, et sic reportavit ad gregem. Quaeritur autem iuxta litteram quomodo Rachel plorasse dicitur filios suos, cum tribus Iuda quae Bethleem tenebat, non de Rachel, sed de sorore eius Lia fuerat orta. Ubi tamen facilis patet responsio, quia non tantum in Bethleem, verum etiam in omnibus finibus eius pueri sunt omnes trucidati. Tribus autem Beniamin, quae de Rachel orta est, proxima fuit tribui Iudae. Unde merito credi debet quod plaga crudelissimae necis non paucos etiam Beniaminaeae stirpis pueros involverit, quos progenies Rachel elata in excelsum voce ploraverit. Potest et aliter intelligi quia Rachel iuxta Bethleem sepulta est, sicut titulus monumenti eius manens usque hodie testatur, ad occidentem civitatis, ultra viam quae ducit Hebron: quod ea quae in loco eodem agebantur, ipsa egisse prophetico locutionis modo recte dicatur, cuius corpore et nomine locus ipse fuerat insignis. Quod Dominus ipse ne occideretur ab Herode sublatus est a parentibus in Aegyptum, significat electos saepius malorum improbitate suis effugandos sedibus, vel etiam exsilio damnandos. Ubi simul exemplum datur fidelibus, ne dubitent rabiem persequentium, ubi opportunum fuerit, declinare fugiendo, cum hoc Deum ac Dominum suum fecisse meminerint. Si quidem ipse qui erat suis praecepturus, Cum vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam, prius fecit quod praecepit fugiendo hominem, quasi homo in terra, quem magis paulo ante monstravit stella de coelo. Quod occisis pro Domino pueris Herodes non longe post obiit, et Ioseph monente angelo Dominum cum matre ad terram Israel reduxit, significat omnes persecutiones quae contra Ecclesiam erant movendae ipsorum persecutorum morte vindicandas, eisdemque mulctatis persecutoribus pacem Ecclesiae denuo reddendam, et sanctos qui latuerant ad sua loca fuisse reversuros. Herodes quoque in diabolo fremit, et auferri sibi iniquitatis suae regnum in his qui ad Christum transeunt ingemiscit. Unde si parvulos interficiat, Iesum sibi videtur occidere. Quod utique sine cessatione molitur, dum primordiis renatorum Spiritum sanctum arripere, et quamdam tenerae fidei infantiam tentat exstinguere. Possumus quoque odium Herodis quo perdere Iesum voluit, super persecutionibus quae apostolorum sunt temporibus factae in Iudaea, specialiter accipere, quando invalescente invidia praedicatores verbi sunt pene omnes expulsi de provincia, et in gentibus praedicaturi sunt longe lateque dispersi. Sicque factum est ut gentilitas quae per Aegyptum figuratur, peccatis ante tenebrosa lumen verbi perciperet. Hoc est enim puerum Iesum et matrem eius per Ioseph in Aegyptum transferri, fidem scilicet Dominicae incarnationis et Ecclesiae societatem per doctores sanctos gentibus committi. Quod erant in Aegypto usque ad obitum Herodis indicat figurate fidem Christi in gentibus mansuram donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus fiat. Obitus quippe Herodis terminum intentionis malitiosae, qua nunc contra Ecclesiam Iudae saevit, insinuat. Occisio parvulorum, mortem humilium spiritu, quos fugato a se Christo Iudaei peremere, designat. Quod autem defuncto Herode redit ad terram Israel , finem saeculi denuntiat, quando, Enoch et Elia praedicantibus Iudaei, sopita modernae invidiae flamma, fidem veritatis accipient. Et bene cum Iudaeam deserit, fugere, et hoc in nocte dicitur; cum vero revertitur in illam non solum fugae, sed nec noctis fit mentio: quia nimirum quos ob peccatorum tenebras olim persecutores reliquit, ipsos ob lucem fidei tandem se quaerentes revisit. Quod damnato licet Herode Ioseph timore Archelai filii eius in Iudaeam, ubi metropolim habebat, ire formidans, monente angelo in Nazareth Galilaeae secedit, ultima praesentis Ecclesiae tempora designat, quando pro ea quae nunc est universali gentis illius caecitate, qua Christianos in quantum valet persequi non desistit, acrior in quibusdam Antichristi persecutio consurget. Et quidem plurimis ad praedicationem Enoch et Eliae a perfidia conversis, sed caeteris ad instinctum Antichristi tota intentione contra fidem dimicantibus. Pars igitur Iudaeae in qua regnabat Archelaus, perfidos Antichristi sequaces ostendit. Porro Nazareth Galilaeae, quo Dominus transfertur, partem gentis eiusdem quae tunc temporis fidem Christi est susceptura, designat. Unde bene Galilaea perpetrata transmigratio, Nazareth flos aut virgultum eius interpretatur; quia nimirum sancta Ecclesia, quo ardentiori desiderio ab his quae in terris videt ad coelestia promerenda transmigrat, eo maiore spiritualium abundat flore atque germine virtutum. Unde oportet, fratres charissimi, quia primitias martyrum hodierna festivitate veneramur, de aeterna, quae in coelis est, martyrum festivitate sedulo cogitemus, eorumque vestigia in quantum possumus sequendo, et ipsi eiusdem festivitatis supernae participes existere curemus, testante Apostolo: quia si socii passionum fuerimus, simul et consolationum erimus. Nec tam de morte eorum lugeamus, quam de iusta palmae perceptione laetemur. Si quidem singulos eorum cum per tormenta pellerentur, ex hac vita Rachel gemebunda, id est, sancta Ecclesia quae gemit , luctu lacrymisque prosecuta est: sed iam hinc expulsos superna Hierusalem, quae est mater omnium nostrum, mox in aliam vitam obviis laetitiae ministris excepit, atque in gaudium Domini sui per petuo coronandos introduxit. Unde dicit Ioannes: Stabant ante thronum, et in conspectu Agni amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum . Stant enim modo ante thronum Dei coronati, qui quondam ante thronos iudicum terrenorum iacebant poenis attriti. Stant in conspectu Agni nulla ratione illic a contemplanda eius gloria separandi, a cuius hic amore nec supplicio poterant separari. Stolis fulgent albis, et palmas in manibus habent, quia praemia in operibus habent, dum corpora quae pro Domino ignibus et bestiis dilacerata , flagris absumi, per praecipitia dissolvi, ungulis abradi, omnimodo poenarum genere passi sunt dissipari, per resurrectionem glorificata recipiunt. Et clamabant, inquit, voce magna dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno . Magna voce salutem Deo decantant, qui magna gratiarum actione recolunt, non sua se virtute sed ipso auxiliante tribulationum impugnantium superasse certamina. Dicit iterum eorum et praeteritos agones et coronas describens perpetuas: Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni . Stolas quippe martyres in sanguine Agni laverunt, dum membra sua, quae oculis insipientium visa sunt poenarum squalore foedari, sic potius fuso pro Christo sanguine ab omnibus mundavere contagiis: insuper et beata immortalitatis luce digna reddidere, quod est lotas etiam dealbasse stolas in sanguine Agni. Ideo sunt, inquit, ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo eius. Non est laboriosa, sed amabilis et optanda servitus, in Dei laudibus perpetuo assistere: dies quippe et nox non vicissitudinem temporis proprie, sed perpetuitatem tropice significant. Nox enim non erit illic, sed dies una melior in atriis Christi super millia, in qua non plorat Rachel filios suos, sed absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum; dantque vocem laetitiae et salutis aeternae in tabernaculis iustorum ei qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.