monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 7, 1
Quia temporalem mediatoris Dei et hominum, hominis Iesu Christi nativitatem, quae hodierna die facta est, sanctorum verbis evangelistarum, Matthaei videlicet et Lucae, manifestatam cognovimus, libet etiam de Verbi, id est, divinitatis eius, aeternitate in qua Patri manet semper aequalis, beati Ioannis evangelistae dicta scrutari, qui singularis privilegio meruit castitatis ut caeteris altius divinae Scripturae conditoribus divinitatis ipsius caperet simul et patefaceret arcanum. Neque enim frustra in coena supra pectus Domini Iesu recubuisse perhibetur, sed per hoc typice docetur quia coelestis haustum sapientiae caeteris excellentius de sanctissimo eiusdem pectoris fonte potaverit. Unde et merito in figura quatuor animalium aquilae volanti comparatur. Cunctis quippe avibus aquila celsius volare, cunctis animantibus clarius solis radiis infigere consuevit obtutus. Et caeteri evangelistae quasi in terra ambulant cum Domino, qui temporalem eius generationem pariter et temporalia facta sufficienter exponentes, pauca de divinitate dixerunt: hic autem quasi ad coelum volat cum Domino, qui perpauca de temporalibus eius actis edisserens, aeternam divinitatis eius potentiam, per quam omnia facta sunt, sublimius mente volando, et limpidius speculando cognovit, ac nobis cognoscenda scribendo contradidit. Ergo alii evangelistae Christum ex tempore natum describunt, Ioannes eumdem in principio iam fuisse testatur, dicens: In principio erat Verbum. Alii inter homines eum subito apparuisse commemorant, ille ipsum apud Deum semper fuisse declarat, dicens: Et Verbum erat apud Deum. Alii eum verum hominem, ille verum confirmat esse Deum, dicens: Et Deus erat Verbum. Alii hominem eum apud homines temporaliter conversatum, ille Deum apud Deum in principio manentem ostendit, dicens: Hoc erat in principio apud Deum. Alii magnalia quae in homine gessit perhibent, ille quod omnem creaturam visibilem et invisibilem per ipsum Deus Pater fecerit, ostendit, dicens: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et mire beatus Ioannes in initio Evangelii sui de divinitate Salvatoris, et fidem recte credentium sublimiter imbuit, et haereticorum perfidiam potenter exsuperat. Fuere namque haeretici, qui dicerent: Si ergo natus est Christus, erat tempus quando ille non erat: quos primo sermone redarguit, cum ait: