monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 5, 1
Nativitatem Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi, qua aeternus ante saecula Dei Filius hominis ex tempore filius apparuit, Matthaeus evangelista brevi quidem sermone, sed plena veritate, describit, qui cum patrum generationes ab Abraham usque ad Ioseph virum Mariae perduxisset, omnesque communi humanae creationis ordine genitos simul et generantes ostendisset, mox de ipso locuturus, quantum eius generatio a caeteris distaret aperuit; quia videlicet caeteri per coniunctionem maris et feminae solitam, ipse autem per virginem, ut pote Dei Filius nasceretur in mundum. Et quidem decebat omnimodis, ut cum Deus homo propter homines fieri vellet, non alia quam virgine matre nasceretur; cum virginem generare contingeret, non alium quam qui Deus esset Filium procrearet.