monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 3, 1
Adventum dominicae praedicationis Ioannes praeveniens, sicut ex lectione sancti Evangelii, fratres charissimi, audistis, fuit in deserto baptizans et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Ubi solerter intuenda distinctio verborum qua dicitur quia fuit baptizans et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Baptizabat namque ipse baptismo poenitentiae in confessionem et emendationem peccatorum, et praedicabat baptismum poenitentiae futurum in Christo in remissionem peccatorum: in cuius solo baptismate peccatorum remissio nobis donatur, Apostolo testante, qui ait: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus . Quod baptisma poenitentiae recte vocatur, quia non ob aliud quis in fonte vitae baptizari desiderat nisi quia poenitet se noxa primae praevaricationis animae simul et corporis morte constringi. Quod si quaerimus quare Ioannes baptizaverit, cuius baptismate peccata remitti nequiverunt; patet aperta ratio, quia praecursionis suae servans officium, sicut ante Dominum nasci, praedicare et mori; ita etiam baptizare debebat: simul ne Domini dispensationem, si primus ipse baptisma hominibus daret, Pharisaeorum et scribarum carperet invidiosa contentio: sed si interrogare voluissent in qua potestate baptizaret, statim audirent: Baptismus Ioannis unde erat? E coelo, an ex hominibus? Quod cum e coelo esse negare non auderent, etiam eius quem Ioannes praedicebat opera coelitus acta cogerentur fateri. Nec tamen baptisma Ioannis, quamvis peccata non relaxaverit, infructuosum omnimodis accipientibus exstitit, quia ipse etsi non pro remissione peccatorum, pro signo tamen fidei et poenitentiae dabatur: ut videlicet recolerent se omnes qui hoc initiabantur a peccatis continere, eleemosynis insistere, in Christum credere, atque ad eius baptisma quo in remissionem peccatorum abluerentur, mox ut appareret, properare debere. Quod autem Ioannes in deserto baptismum suum dat, et baptisma Christi praedicat, imo totam a puero in desertis agit vitam: ideo fit ut summus doctor quod verbis praedicabat exemplis astrueret; et qui suos auditores a peccatis poenitendo discedere suadebat, ipse peccantium vitia, non solum munditia mentis, sed corporis situ declinaret. Typice autem desertum in quo Ioannes manebat, segregatam a mundi illecebris sanctorum vitam designat, qui sive solitarii, sive turbis admixti vivant, tota semper intentione animi praesentis saeculi desideria spernunt, soli Deo in abscondito cordis adhaerere, et in illo spem ponere delectantur: quam dilectissimam Deo solitudinem mentis, iuvante Spiritus sancti gratia desiderabat adire Propheta qui dicebat: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo et requiescam ; eamque se mox Domino iuvante consecutum gratulatus, quasi communibus terrenorum desideriorum implicamentis insultans adiungit: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine . Denique Dominus liberatum sanguine agni populum de Aegypto, et per mare Rubrum eductum, prius in deserto quadraginta annis instituit, et sic in terram repromissionis induxit: quia nimirum populus fidelium non statim post baptisma coelestis patriae gaudia potest subire, sed primo longis virtutum exercendus agonibus, ac deinde perpetuis supernae beatitudinis est donandus muneribus. Quo autem fructu praedicaverit Ioannes, consequenter ostenditur cum dicitur: