monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 3, 65, 10
Inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere; fundata enim erat supra petram. Patet expositio, quia pulsata est saepe pressuris Ecclesia, nec deiecta. Quod si qui credentium male victi cesserunt, ad hanc utique domum non pertinebant, quia si supra petram fidei, et non potius super arenam perfidiae vel levitatis fundati consisterent, labefactari prorsus nunquam valerent. Notandum autem quod haec inundatio tentationum tribus modis Ecclesiam impugnat. Nam vel a sua concupiscentia tentatur quisque abstractus et illectus, vel falsorum fratrum improbitate fatigatur, vel aptioribus externorum appetitur insidiis. Quae videlicet tentamenta Dominus alibi portas inferi nuncupat, et merito, quia nimirum si vicerint, in aeternum trahunt interitum. Et super hanc petram, inquit, aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam . Etsi ergo pulsant, non tamen deiiciunt Ecclesiam Christi portae diaboli; etsi irruit inundatio perfidiae, non subruit domum fidei. Quae enim adiutori suo veraciter dicere potest: Dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me, non debellatur ab extraneis, quia rabiem persequentium infidelium cum corona martyrii patiendo superat; non corrumpitur a falsis fratribus, quia et haereticorum dogmata recte credendo refutat, et vitiosa quorumdam catholicorum exempla sobrie et iuste, et pie vivendo devitat; non obcaecatur fumo propriae cupiditatis, quia fervet interius solo ardore Dominicae charitatis. Huic autem homini, id est, Redemptori nostro, qui Ecclesiam sibi universalem invincibili mentis fortitudine copulavit, pro modulo suo quique similantur electi, quando quod ipse in tota Ecclesia generaliter facit, hoc illi in suis singuli cordibus agere specialiter curant. Nam quasi in altum fodiendo, suam vigilanter conscientiam discutiunt, ne quid in ea sordidum lateat, solerter inquirunt, cunctas a fundo cordis supervacuorum cogitatuum latebras manu sedulae discretionis exhauriunt, quatenus firmam quietamque fidem petrae illi fortissimae, hoc est, Christo praeparent; fitque ut per eius praesentiam insuperabiles inter saeculi torrentis adversa simul et prospera blandientis perdurent. Haec, adiuvante Domino, fratres charissimi, de evangelicae lectionis expositione transcurrimus, sed videtur congruum solemnitati quam colimus de aedificatione templi aliqua commemorare, et quam decenter ornatus illius Ecclesiae significationi conveniat, indagare. Narrat ergo sacra Scriptura quia praeceperit Salomon, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos. Lapides autem grandes et pretiosi, qui, in fundamento locati, totum onus templi sibi superimpositum portant, eximios sanctae Ecclesiae doctores insinuant, grandes nimirum excellentia meritorum, pretiosos claritate signorum, quae ab ipso Domino verbum audientes totam Ecclesiae crescentis fabricam sua praedicatione genuerunt. Quando enim in Scripturis fundamenta plurali numero dicuntur, vel praedicatores sanctos, vel firmas iustorum cogitationes significant. Unde est illud Psalmistae: Fundamenta eius in montibus sanctis . At cum singulari numero fundamentum ponitur, ipsum saepius auctorem bonorum omnium indicat, de quo Apostolus ait: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus et de quo rursus ad credentes: Sed estis, inquit, cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum . In hoc ergo fundamento lapides grandes et pretiosi, qui templum omne gestarent sunt positi, quia per ipsum ad propagandam toto orbe Ecclesiam, et prius patriarchae et prophetae, et postmodum sunt apostoli instructi, qui quo arctius amori eius inhaerebant, eo fortius sectatores suos in aedificio coelesti sustentabant. Quos, videlicet, lapides rex quadrare praecepit, ut magistros Ecclesiae compositos moribus, et immobiles animo esse debere signaret. Sicut enim quadratum quacunque vertitur parte, stat, ita nimirum vita perfectorum, quae ad veritatis lineam sollicite directa est, nullis tentationum impulsibus a sua novit stabilitate deiici. Erat autem templum de marmore Pario, qui est lapis albus, exstructum, ut candorem ecclesiasticae castitatis exprimeret; de quo in amoris Cantico Dominus ait: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias . Habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. Longitudo ergo templi fidem sanctae Ecclesiae designat, per quam longanimiter inter opera sua bona pravorum adversa tolerat; latitudo charitatem, qua ipse intus per viscera pietatis spatiatur; altitudo spem, qua propter bona, quae per charitatem operatur, coelesti vitae praemia exspectat. Et bene longitudo sexaginta est cubitorum; senario enim numero bonorum operum solet perfetio designari, quia et Dominus mundi ornatum sex diebus perfecit, et sex sunt huius saeculi aetates, in quibus sancta Ecclesia pro aeterna requie piis actibus instat . Bene viginti sunt cubiti latitudinis, quia geminum est praeceptum charitatis, qua Ecclesia in tribulatione dilatatur, quando perfectus quisque et conditorem ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tanquam seipsum diligere probatur. Bene triginta in altitudine sunt cubiti, quia omnis electorum spes ad visionem sanctae Trinitatis, quantum valet, se exercendo et purificando praeparat. Sex igitur ad fidei longanimitatem, tria ad celsitudinem spei, duo pertinent ad latitudinem amoris, quibus tribus virtutum insignibus totum sanctae Ecclesiae statum constat perfrui . Quod autem per denarium, qui perfectus est numerus, singula haec multiplicantur, multiplex eiusdem perfectionis augmentum figurate denuntiatur. Notandum sane quod triginta cubiti altitudinis non usque ad supremum templi fastigium, sed usque ad laquearia pertingebant; deinde ad laquearia medii coenaculi alii triginta cubiti altitudinis assurgebant. Porro tertium coenaculum quod supererat sexaginta habebat cubitos in altitudine, ac sic omnis altitudo domus in centum viginti erat cubitos extenta. Prima igitur domus triginta cubitis in altitudinem surgit, quia praesens Ecclesia ad videndam speciem sanctae Trinitatis tota intentione suspenditur: superior domus triginta aeque cubitis se in altum attollit, quia solutae corporibus animae perfectorum, usque ad diem universalis iudicii, eiusdem beatae et individuae trinitatis praesenti visione fruuntur. Suprema domus bis tricenis alta est cubitis, quia resuscitati a mortuis omnes electi, in contemplatione eiusdem sui Conditoris, qui in tribus personis unus est Deus, aeterna spiritus simul et carnis immortalitate gaudebunt. Factus est autem medius paries in templo de tabulatis cedrinis viginti cubitorum altitudinis, qui divideret oraculum, id est. Sanctum sanctorum a priore parte templi, habebatque oraculum viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos altitudinis. Porro ipsum templum pro foribus oraculi quadraginta cubitorum erat, in quo erant mensae et candelabra de auro: sed et altare aureum prope ostium tabernaculi, quatenus incenso in eo thymiamate, vapor fumi ascendens aperiret oraculum ubi erat arca testamenti, super quae erant cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium. Prior ergo domus praesentis Ecclesiae statum, interior vitae coelestis ingressum designat. Unde recte in priori mensa et candelabra sunt facta, quia nimirum in hac vita, lumine sanctarum Scripturarum et sacramentorum coelestium refectione opus habemus; in futuro autem talibus non egemus subsidiis, ubi iuxta Psalmistae vocem quaecunque apparuerint cum iustitia, satiabuntur manifestata gloria Christi. In hac quoque vita corda iustorum, quasi altare incensi aureum, splendida fulgent per munditiam sanctitatis, aromatibus referta desideriorum spiritualium incendio flagrant amoris continui, et quasi in proximo coelestis introitus positus , suavissimum suae orationis vaporem iuxta Sancta sanctorum superna emittunt, ubi Christus est in dextra Dei sedens. Quem aptissime arca testamenti, quae erat intra velum, designat, in qua urna erat aurea habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae testamenti. Ipsa namque arca naturam humanitatis eius, urna mannae plenitudinem divinitatis, virga Aaron potentiam sacerdotii eius inviolabilem, tabulae testamenti designant, quia ipse legem dedit, quique etiam benedictionem his qui legem faciunt, dabit. Bene templum prae foribus oraculi quadraginta cubitorum erat longitudinis, quando in hac adhuc vita ieiuniis et continentia nos castigari oportet, ut ad internae dulcedinis satietatem pervenire mereamur. Namque hoc numero castigationem vitae praesentis significare intelligit omnis qui quadragenarium Moysi, vel Eliae, vel ipsius Domini ieiunium recte intelligere novit. Bene ipsum oraculum, in quo arca per cherubin gloriae tegebatur, viginti cubitos longitudinis, latitudinis et altitudinis habebat, qui numerus perfectionem, ut diximus, geminae dilectionis insinuat, quia quidquid in hac peregrinatione pro Deo geritur, totum hoc in illa mansione patriae perennis, ubi magnificentia eius continua beatorum spirituum laudatione sustollitur, in sola dilectionis amplitudine perficitur. Erat et porticus ante templum viginti cubitorum longitudinis, iuxta mensuram latitudinis templi, et decem cubitorum latitudinis, habens ostium contra ostium templi ab oriente: quae, videlicet, porticus illam sanctae Ecclesiae plebem designat, quae dominicae incarnationis tempora praecessit, nec tamen ab eiusdem incarnationis fide vacua remansit. Hoc est enim ostium porticus, contra ostium templi esse ad ortum solis, fidem populi prioris de Christo eamdem esse quae sequentis, eodemque gratiae orientis lumine cunctorum fidelium corda illustrari. Unde bene in eadem porticu duae columnae aereae, maximi et mirandi operis circa ostium templi narrantur esse statutae, et his capitella quasi opere lilii superimposita. Columnae enim stant ante ostium templi, quia adventum Redemptoris nostri qui ait: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur , praecesserunt doctores egregii, de qualibus dicit Apostolus: Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse, qui eidem adventui eius testimonium perhiberent . Una enim a dextris ostii, alia stabat a sinistris, quia et populo Israel, qui tunc divina fide et charitate calebat, incarnationem sui Redemptoris futuram praecinebant; et non minus gentibus, quae adhuc quasi ad Aquilonem positae perfidiae frigore torpebant, eiusdem Redemptoris ingressum praedicabant esse pandendum. Quod vero capitella columnarum quasi opere lilii fabricata erant, significat quia tota praedicationis eorum summa, de claritate perpetuae beatitudinis insonuit, eiusque videndam gloriam suis auditoribus promisit, qui, aeternus ante saecula Deus existens, homo factus est in fine saeculorum, ut quasi flos lilii interius colorem aurosum, exterius haberet candidum. Quid namque auri rubor in candore, nisi fulgor est divinitatis in homine? Quem, videlicet, hominem et prius virtutibus clarum ostendit, et post mortem niveo incorruptionis splendore vestivit. Haec nos, fratres charissimi, in praesentis festi nostri gaudium de structura templi pauca ex pluribus fraternitati vestrae exposuisse libuit, quatenus et miranda terrestris domus Domini fabrica delectaret auditum, et haec spiritualiter intellecta mentes nostras ardentius ad amorem supernae habitationis erigeret. Diligamus ergo, fratres mei, toto corde decorem domus aeternae, quam ex Deo habemus in coelis, et de loco tabernaculi gloriae eius sedulo cogitare, ac nos alterutrum admonere curemus. Unum ante omnia petamus ab eo, et hoc infatigabili intentione quaeramus, ut inhabitare mereamur in domo eius omnibus diebus vitae nostrae, hoc est, perenni vita ac luce felices. Non autem spernit neque despicit preces pauperum, quando hoc quod diligit ipse, precamur; sed clementer exaudiens donabit nos videre bona sua in terra viventium Christus Iesus Dominus noster, qui vivit et regnat in aevum