monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 17, 4
Et omnis, inquit, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. Qui enim terrenis affectibus sive possessionibus pro Christi discipulatu renuntiaverit, quo plus in eius amorem profecerit, eo plures inveniet qui se interno suscipere affectu, et suis gaudeant sustentare substantiis: eius nimirum professionibus vitaeque consortes, qui se pro Christo pauperem factum in suis domibus agrisque recipere, et maiore prorsus quam uxor, parens, frater, aut filius carnalis devotione charitatis refovere delectentur. Centuplum namque quod ait, non numerum amantium in Christo, et servientium pro Christo fidelibus, sed universitatem perfectionemque qua per charitatem invicem serviunt, ostenditur. Cuius rei et in nobis ipsis, fratres charissimi, saepe exemplum sumpsimus, cum alicubi pro rerum necessitate digredientes cuncta nobis monasteriorum habitacula, quasi propria, patere cognovimus, cunctos in nostrum obsequium sincerissima devotione pronos aspeximus, et maxime in beatae memoriae Patre nostro beato Benedicto, cuius hodie venerandam assumptionis diem debita solemnitate recolimus, totum lectionis huius tenorem videmus perfectissime compleri. Derelictis enim omnibus secutus est Christum, quando spretis eis quae in monasterio regali acquisierat vel acquirere valebat, cum esset nobilis natu, ad beatorum apostolorum limina peregrinaturus advolavit, ut quia rudis adhuc in gente Anglorum fides et Ecclesiarum institutio florebat, ibi potius perfectam vivendi formam sumeret ubi per summos Christi apostolos totius Ecclesiae caput eminet eximium. Ibi ergo eruditus in Christo, illis in partibus attonsus, ibi est monasterialibus imbutus institutis: ibidem totum vitae suae tempus erat exacturus, si non apostolica Domini papae prohibuisset auctoritas, qui eum propter ducendum in Britanniam sanctae recordationis archiepiscopum Theodorum in patriam redire praecepit. Nec longo post tempore etiam reges saeculi, cognito virtutum eius studio, locum eis construendi monasterii non ab aliqua minorum personarum ablatum, sed de suis propriis donatum dare curabant. Quem ille acceptum mox perfectissime iuxta regularem disciplinam interius exteriusque instituit, non pro suo captu decreta nobis statuens, sed antiquorum statuta certissima monasteriorum, quae in peregrinatione didicerat, sibi suisque observanda proponens. Nec cuilibet vestrum, fratres, grave debet videri, si nota loquamur, sed delectabile potius aestimare, quia vera loquimur, quando Patris nostri spiritualia gesta narramus, cui manifesto miraculo Dominus, quod fidelibus suis promisit, adimplevit: quia omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet in hoc tempore, et in saeculo futuro vitam aeternam. Reliquit quippe cognatos, quando patriam deseruit: accepit vero centuplum, quia non solum a cunctis in hac terra pro virtutum industria merita veneratione habitus est, sed et in Gallia atque Italia, Romae atque in maris insulis, ab omnibus qui eum nosse potuerunt dilectus, adeo ut ipse papa apostolicus ad profectum monasterii huius quod illum nuper fundasse gaudebat, Ioannem illi abbatem atque archicantorem Romanae Ecclesiae, sicut charitas vestra bene meminit, in Britanniam a Roma deducendum praestaret, per quem idem monasterium morem canendi ac ministrandi canonicum iuxta ritum sanctae Romanae atque apostolicae Ecclesiae perciperet. Reliquit domos et agros quos habuerat, pro Christo, de quo agrum semper virentis paradisi, et domum non manufactam, sed aeternam in coelis se accipere sperabat. Reliquit uxorem et filios, non quidem uxorem acceptam, et filios ex ea carne natos, sed uxorem prorsus accipere, ex qua filios habere posset, castitatis amore contempsit, malens ad illa centum quadraginta quatuor millia electorum pertinere, qui cantant canticum novum ante sedem Dei et Agni, quod nemo potest dicere nisi illi: Hi enim sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, et sequuntur Agnum quocunque abierit . Et accepit centuplum, quando non in his solummodo, sed et in transmarinis eum partibus plurimi in domos suas recipere viantem, suorum fructibus agrorum reficere desiderabant, quando matronae perplures illi, quando viri Deo devoti pro animi constantis excellentia, non minori quam coniugibus aut parentibus propriis, dilectionis instantia serviebant. Accepit centuplum domus et agros, quando loca haec in quibus monasteria construeret, adeptus est. Uxorem si dimisisset pro Christo et hoc centuplum acciperet, quia nimirum centuplum maius esset tunc meritum charitatis inter continentes propter fructum spiritus, quam inter lascivientes quondam propter desiderium carnis. Filios, quos carnaliter habere despexit, centuplum accipere meruit spirituales. Centenarius quippe numerus, ut saepe dictum est, perfectionem figurate significat. Nos namque sumus filii eius, quos in hanc monachicae devotionis domum pius provisor induxit: nos sumus filii eius , si iter virtutum eius imitando tenemus; nos sumus filii eius, quos diversis carnaliter editos parentibus in unam sanctae professionis familiam spiritualiter fecit aggregari; nos sumus filii eius, si non a semita regulari, quam docuit, torpendo deflectimus. Meminimus namque, fratres, qui illum nosse potuimus; didicere crebro auditu, quos post obitum illius in nostrae fraternitatis consortium pietas superna congregavit, quia quandiu sospes erat corpore, pro gloria sanctae Dei Ecclesiae, et maxime pro huius monasterii pace, honore et quiete semper laborare perstabat: toties mari transiit, nunquam, ut est consuetudinis quibusdam, vacuus et inutilis rediit, sed nunc librorum copiam sanctorum, nunc reliquiarum beatorum martyrum Christi, munus venerabile detulit, nunc architectos ecclesiae fabricandae, nunc vitrifactores ad fenestras eius decorandas ac muniendas, nunc cantandi, et in ecclesia per totum annum ministrandi secum magistros adduxit, nunc epistulam privilegii a domino papa missam, qua nostra libertas ab omni extrinseca incursione tutaretur, apportavit, nunc picturas sanctarum historiarum, quae non ad ornatum solummodo ecclesiae, verum etiam ad instructionem intuentium proponerentur, advexit, videlicet ut qui litterarum lectione non possent opera Domini et Salvatoris nostri, per ipsarum contuitum discerent imaginum. Qui in his et in huiusmodi rebus ideo tam plura laborare studuit, ne nobis sic laborandi remaneret necessitas: ideo toties transmarina loca adiit, ut nos omnibus scientiae salutaris dapibus abundantes, intra monasterii claustra quiescere, et cum secura libertate Christo servire queamus. Qui etiam cum corporis infirmitate corriperetur premereturque acerbius, semper inter Deo debitas gratiarum actiones de monasteriorum quas didicerat docueratque regulis servandis, semper de ecclesiasticis observationibus, quas per omnes civitates et maxime Romae viderat, semper de locis sanctis, quae se lustrasse iuvenem meminit, loqui et iterare delectabile habebat. Sic longis virtutum studiis exercitatus, longo insuper animo semper infirmitatis martyrio excoctus, post centupla gratiae praesentis munera ad vitam transivit aeternam. Unde necesse est, fratres charissimi, ut tanquam boni filii et tanto parente digni, exempla ac praecepta illius in omnibus servare curemus, neque ulla nos a vestigiis tanti ductoris sequendis animae vel carnis illecebra revocet; quatenus et ipsi qui carnales affectus substantiamque reliquimus terrenam, qui uxores ducere ac filios carnaliter procreare angelicae conversationis amore fastidivimus, augescente spiritualium virtutum merito, et in praesenti centuplum accipere de societate sanctorum, et in saeculo venturo vitam possidere mereamur aeternam, praestante gratia Redemptoris nostri, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.