monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 15, 1
Virtutem nobis perfectae dilectionis praesens sancti Evangelii lectio commendat. Perfecta etenim dilectio est, qua Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, proximum autem tanquam nosmetipsos diligere iubemur. Et neutra harum dilectio sine altera valet esse perfecta, quia nec Deus vere sine proximo, nec sine Deo vere potest proximus amari. Unde Dominus toties interrogato Petro, an se diligeret, et illo respondente, quod eum ipso teste diligeret, adiungebat per singula, ita concludens: Pasce oves meas, sive agnos meos. Ac si aperte diceret: Haec sola et vera est probatio integri in Deum amoris, si erga fratres studueris curam solliciti exercere laboris. Nam quicunque fratri opus pietatis quod valet impendere negligit, minus iusto se Conditorem diligere ostendit, cuius mandatum in sustentanda proximi necessitate contemnit. Quae profecto charitas, quoniam sine divinae gratia inspirationis minime possit haberi, tacite quodammodo Dominus insinuat, qui Petrum de illa interrogans, Simonem eum Ioannis, quod nusquam alias, cognominat. Simon, inquit, Ioannis, diligis me plus his? Ubi quamvis simpliciter mentio facta terreni parentis eius possit intelligi, non tamen ab re est si quis nomine Ioannis domum supernae generationis mystyce indicatum velit accipere, de quo apostolus Ioannes admonendo testatur: Charissimi, diligamus invicem, quoniam charitas ex Deo est; et omnis qui diligit ex Deo natus est, et cognoscit Deum . Simon namque Obediens, Ioannes dicitur Dei gratia. Et propterea recte primus apostolorum, cum de amore suo requiritur, Simon Ioannis, id est, Obediens Dei gratiae vocatur, ut liquido cunctis ostendatur hoc quod maiore prae caeteris obedientia Domini iussis obsequitur, quod ardentiori illum charitate amplectitur, non humani meriti, sed muneris esse divini. Unde et apostolus Paulus eadem gratia confortatus aiebat: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis . Qui ergo caeteris flagrantius Dominum amare probatur, filius Ioannis cognominatur, quia nimirum virtus eiusdem amoris non nisi per gratiam Spiritus percipitur. Qui tamen ipse (notandum) quam caute et circumspecte testimonium reddat suo amatori, cum, Domino sciscitante an se plus aliis diligeret, non est ausus respondere, Tu scis quia amo te plus his, sed temperata ac simplici voce, Etiam, inquit, Domine, tu scis quia amo te. Quod est aperte dicere: Scio quidem, quia ipse te, ut tu melius nosti, integro corde diligo: quantum vero te alii diligant, mihi quidem ignotum, sed tibi omnia sunt nota. Cuius cautela responsionis nostrae profecto est institutio locutionis simul et cogitationis, ut videlicet eius exemplo discamus minus de nostrae conscientiae puritate praesumere, minus temere de fraternae conscientiae occultis iudicare, in dubiis maxime rebus, et quae qua intentione vel necessitate gerantur, inspicere nequimus. Nam de apertis fratrum erratibus, non solum potestatem, sed et praeceptum iudicandi ut corrigantur habemus, dicente Domino: Si peccaverit frater tuus, increpa illum: et si poenitentiam egerit, dimitte illi . Ambigua autem eorum gesta, et quae in quamlibet partem interpretari possunt, divino potius examine reservare iubemur. Dicit namque Apostolus: Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium . Siquidem et ipse Petrus idcirco se in hac Dominica interrogatione cautius respondendo cohibebat, quia meminit se pridem imminente eius passione plus sibi constantiae tribuisse quam haberet, spondendo videlicet se esse paratum et in carcerem et in mortem ire cum illo, qui necdum erat idoneus instante periculo saltem confiteri quia nosset illum vel quia fuisset aliquando cum illo. Instructus ergo periculo priore cautius loqui cum Domino, quem bene didicerat humanae conscientiae statum melius nosse quam ipsa se conscientia ullatenus nosse sufficeret. De fraterni quidem cordis occultis nil prorsus audet definire; de sui autem amoris integritate non suimet solius, sed et ipsius qui interrogabat Domini testimonium pandit etiam inquiens: Domine, tu scis quia amo te. O quam felix, et pura conscientia, quae Conditori suo, cuius nuda oculis et aperta omnia novit, dicere non metuit, Domine, tu scis quia amo te! Quam casta et sancta anima, quae et suam cogitationem Domino patere non dubitat, et se nil aliud quam ea quae Dominus approbat cogitare non ignorat! Unde bene in Apocalypsi sanctorum corda phialis aureis comparantur, dicente Ioanne: Et habebant singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. Citharas quippe aureas habent electi, quia omnis eorum sermo, omne quod de illorum actibus ad notitiam proximorum fama vulgante personuerit, purae dilectionis luce rutilum apparet. Phialas quoque habent aureas, quae sunt vasa patula amplitudine diffusa, quia corda sua quo verius solo eiusdem dilectionis sentiunt igne splendescere, eo latius haec divinis gaudent pandere conspectibus. Unde recte subiungitur: Plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. Phialae namque aureae odoramentorum plenitudine redundant, cum fulgida charitate iustorum praecordia, virtutum quoque spiritualium opinione proximis innotescunt. Et pulchre ipse qui haec videbat Ioannes interpretando subdidit, Quae sunt orationes sanctorum. Odoramenta etenim phialarum sunt orationes sanctorum, quia quidquid boni operantur aut dicunt, qui simplici intentione Deo deserviunt, totum hoc profecto vicem pro eis orationis adimplet, quando devotionem mentis eorum divinis commendat aspectibus. Neque aliter vero apostolicum illud praeceptum quo ait: Sine intermissione orate, perficere valeamus , nisi omnes actus, sermones, cogitatus, ipsa etiam silentia nostra ita Domino donante dirigamus, ut singula haec cum timoris illius respectu temperentur, cuncta perpetuae nostrae saluti proficua reddantur. Provida autem pietate Dominus, tertio Petrum an se diligat interrogat, ut ipsa trina confessione vincula quae illum ter negando ligaverant, absolvat: et quoties territus eius passione, quod eum nosset, negaverat, toties eius resurrectione recreatus, quod illum toto amet corde testetur. Provida dispensatione tertio confitenti amorem, tertio aeque pascendas suas oves commendat, quia decebat ut quoties in pastoris fide titubaverat, toties cum renovata fide pastoris membra quoque eiusdem pastoris iubeatur curare. Quod enim hic dicit ei, Pasce oves meas; hoc est utique quod ei ante passionem apertius dixerat: Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos . Pascere ergo oves Christi est credentes Christo, ne a fide deficiant, confirmare, et ut in fide magis magisque proficiant instanter operam dare. Quamvis solertius intuendum quod eadem pastio gregis Dominici non uniformi, sed multimoda est sollicitudine gerenda. Nam et terrena subsidia necesse est ut subditis rector ne desint diligenter praevideat, et exempla virtutis simul cum verbo praedicationis eisdem sollicitus impendat; et si quos aut spiritualibus, aut etiam communibus eorum commodis adversantes deprehenderit, horum violentiae quantum valet obsistat: ipsos quoque cum forte erraverint subiectos, iuxta Psalmistae vocem: Corripiat iustus in misericordia et increpet, neque oleo noxiae consensionis eorum corda demulceat . Et hoc enim ad pii pastoris officium pertinet. Nam qui subditorum errata corrigere, et vulnera in eis peccatorum in quantum sufficit curare neglexerit, inter pastores ovilium Christi qua fronte se annumerare praesumit? Sed et hoc pastori est fixo corde tenendum ut eos quibus praeest non quasi suos proprios, sed ut Domini sui gregem tractare meminerit, iuxta illud quod Petro dicitur: Si diligis me, pasce oves meas . Meas, inquit, non tuas. Meas tibi oves commendatas scito, et has quasi meas regere, si me perfecte amas, recole: ut meam videlicet in eis gloriam, meum dominium, mea lucra, non tua propria quaeras. Sunt enim qui oves Christi non amore Christi, sed suae vel gloriae, vel dominationis, vel quaestus gratia pascunt. Quorum multitudinem dolens apostolus Paulus, ait Philippensibus: Spero autem in Domino Iesu Timotheum me cito mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt. Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi . Unde Dominus in Evangelio tales non pastores, sed mercenarios potius vocat dicens, quia, lupo veniente, mercenarius fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus . Veri autem pastoris, et cui sincera est cura de ovibus evidens ac speciale indicium est, cum quisquis non solum commodis omnibus vitae temporalis carere, sed ipsam quoque vitam pro grege Christi ponere in promptu habet. Unde nunc ipse postquam pascendas oves suas Petro, hoc est, plebes docendas gubernandasque, commisit, subsequenter addidit, dicens: Amen, amen dico tibi, cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis . In extensione etenim manuum positionem membrorum eius, qua cruci erat aptandus, insinuat; in cinctione alterius, impositionem vinculorum quibus a persecutione arcendus erat, exprimit; in ductu quo nollet, ipsam mortis ac passionis acerbitatem indicat, quam corporalis eius infirmitas horrebat, cuius animi firmitas spiritualis etiam adversa pro Domino laetabatur cuncta sufferre. Neque enim voluntatem suam, sed voluntatem quaerebat eius qui misit eum, Christi. Praemissa igitur Dominus ovium suarum pastione, adiungit mox eidem primo pastorum etiam passionis suae triumphum. Extendes, inquiens, manus tuas, et alius te cinget et ducet quo tu non vis. Ac si patenter dicat: Quanta me charitate diligas, hinc liquido probabis, cum pro parvulorum meorum vita usque ad mortem certando perveneris; et ut illi in corpore possint pariter et mente salvari, ipse tormenta corporis omnia quae adversarium infligere libet forti mentis constantia toleraveris. Quod ipse quoque evangelista subsequenter insinuat cum ait: