monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 13, 2
Fuit enim sacerdos, sicut ex lectione evangelica audivimus, nomine Zacharias, de vice Abia, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. Erant autem iusti ambo ante Dominum. Iustis quippe parentibus est genitus, ut eo confidentius iustitiae praecepta populis daret, quo haec ipse non quasi novitia didicisset, sed velut haereditario iure a progenitoribus accepta servaret. De sacerdotali prosapia ortus est, ut eo potentius imitationem sacerdotii praeconaretur, quo ipsum ad sacerdotale genus pertinere claresceret. Redemptor etenim noster in carne apparens, sicut rex nobis fieri dignatus est regnum coeleste tribuendo, ita etiam pontifex factus est semetipsum pro nobis offerendo Deo hostiam in odorem suavitatis. Unde scriptum est: Iuravit Dominus et non poenitebit eum , tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech . Melchisedech quippe, ut legimus, sacerdos Dei summi, longe legalis sacerdotii tempora praecessit, offerens Deo panem et vinum. Et ideo Redemptor noster sacerdos esse dicitur secundum ordinem Melchisedech, quia ablatis victimis legalibus, idem sacrificii genus in mysterium sui corporis et sanguinis in Novo Testamento offerendo instituit. Quis ergo congruentius translationem legalis, ut substitutionem evangelici sacerdotii, quam summi iuxta legem sacerdotis filius prophetaret? Qui cum et ipse summus sacerdos secundum legem existere videretur posse, maluit docente intrinsecus incommutabili ratione veritatis novi sacerdotis praeco, quam successor et haeres existere veteris. Maluit doctus in spiritu vocatis in desertum populis Novi Testamenti sacramenta praedicare, quam ad se venientibus in templum, gloriosissimo illo tunc temporis sacerdotii veteris officio praeesse. Praetulit longam solitudinis sitim et esuriem continuis hostiarum solemniis, pilis camelorum et cinctui zonae pelliceae, auro textas pontificum postposuit stolas. Ut quid enim haec, fratres mei, nisi ut is qui merito iustitiae perfectioris auctoritatem sibi praedicandi asciverat, ipse etiam neglecto ordine paterni pontificatus ostenderet quia non dubie melioris pontificatus praeco et praecursor existeret? Si vero fraternitatem vestram audire delectat quis sit Abia, de cuius vice Zacharias genus duxisse perhibetur, hic temporibus David regis summus erat sacerdos. Siquidem iubente Domino per Moysen, primo unus in lege pontifex Aaron est constitutus, post cuius mortem Eleazar filius eius sacerdotium suscepit. Et hoc quoque mortuo, Phinees filius eius sacerdotii successor exstitit, et sic usque ad tempora David per annos circiter quadringentos septuaginta, unus post unum exstitere pontificatus haeredes. At vero David cum magno fervens studio religionis templum Domino condere desiderasset, Dominus autem magis hoc per filium eius Salomonem vellet impleri, nihilominus ipse David omnia quae ad futuram eiusdem templi constructionem vel reverentiam pertinerent, sollicitus praeparare curavit. Unde etiam cantores statuit qui tempore sacrificii quotidie psalmos cum melodia resonarent, atque animos populi circumstantis ad memoriam amoremque coelestium, non solum sublimitate verborum quae dicebantur, sed etiam suavitate sonorum qua dicebantur, erigerent. Volensque ut crescente cultu et magnificentia templi, decus quoque ministerii illius et ministrantium cresceret coetus, convocavit omnem progeniem filiorum Aaron, et eos videlicet qui de Eleazar, et illos qui de Ithamar stirpe descenderant, divisitque hos in partes viginti quatuor, ac de his singulis singulos pontifices eligens, caeteros qui in partibus erant sacerdotii minoris, qui nunc presbyteratus vocatur, officio fungi praecepit, ea videlicet provisione ut dum quilibet pontificum vita decederet, quicunque in eius parte optimus putaretur, ei in pontificatu succederet. Quas videlicet partes taliter ordinavit ut singuli pontifices cum subiectis sibi sacerdotibus, per octonos dies, hoc est a sabbato usque ad sabbatum , ministrarent. Et cum omnes gradu sacerdotali essent aequales, unus tantum in eis qui dignior videretur, speciali reverentia ac potestate praeeminens, summi sacerdotis nomen haberet. Qui autem ordo partium earumdem servari deberet, missa coram David rege et principibus familiarum sacerdotalium, et Levitarum sorte quaerebatur. In quarum distributione sortium, Abia, de cuius vice et genere Zacharias oritur, octavo loco positus invenitur. Et recte praeco Novi Testamenti, in quo gloria resurrectionis mundo declaratur, loco octavae sortis nascitur: quia et Dominus noster una sabbati, quae est a die conditionis octava, resurrexit a mortuis, et nobis post sex huius saeculi aetates, ac septimam quietis animarum, quae est in alia vita, octava iam aetas perpetuae resurrectionis in fine promittitur.