monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 12, 1
Sicut ex lectione sancti Evangelii, fratres charissimi, audistis, princeps Iudaeorum venit ad Dominum nocte, cupiens secreta eius allocutione plenius discere mysteria fidei, cuius aperta ostensione signorum aliquatenus iam rudimenta perceperat. Qui quoniam prudenter ea quae ab illo fieri videbat, intelligere curavit, subtiliter ea quae ab illo quaerebat investigare promeruit.