monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 11, 3
Ut maneat vobiscum in aeternum. In aeternum namque manet cum sanctis, quos et in hac vita semper invisibiliter intus illustrat, et in futuro ad contemplandum perpetuo speciem suae maiestatis introducit. Sed et nos, fratres charissimi, si Christum perfecte diligimus, ita ut eiusdem dilectionis veritatem mandatorum eius observatione probemus, rogabit etiam pro nobis Patrem, et alium Paracletum dabit nobis Pater. Rogabit Patrem per humanitatem, qui dabit cum Patre per divinitatem. Neque enim putandum est quia ante passionem suam tantummodo pro Ecclesia rogaverit, et non etiam nunc post ascensionem roget, cum dicat de illo Apostolus: Qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis . Habemus autem et nos Paracletum, Dominum nostrum Iesum Christum, quem etsi corporaliter videre nequimus, ea tamen quae in corpore gessit et docuit, in Evangeliis scripta tenemus. Et si his audiendis, legendis, invicem conferendis, corde et opere conservandis curam impendimus, constat nimirum quod aerumnas saeculi facillime, quasi Domino nobiscum perpetuo commorante ac nos consolante, vincamus. Si ergo hunc Paracletum diligimus, eiusque mandata servamus, rogabit Patrem, et alium Paracletum dabit nobis, id est, Spiritus sui gratiam nostris cordibus clementer infundet, quae nos inter adversa praesentis exsilii, patriae coelestis exspectatione laetificet, ita ut cum Propheta possimus dicere: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo paracleses (id est consolationes) tuae, Domine, laetificaverunt animam meam . Alium ergo, inquit, Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum. Et addidit: