monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 11, 2
Si diligitis me, mandata mea servate. Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis. Paracletus quippe consolator interpretatur. Et Spiritus sanctus recte Paracletus vocatur, quia corda fidelium, ne inter huius saeculi adversa deficiant, coelestis vitae desideriis sublevat ac reficit. Unde in Actibus apostolorum, crescente sancta Ecclesia, dicitur: Et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione sancti Spiritus replebatur . Quod ergo ait, Si diligitis me, mandata mea servate. Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, in ipsis quidem discipulis, quos eum vere dilexisse, vere mandatis eius obediisse non dubitatur , hodierna die completum est, quando illis in coenaculo orantibus, repente Spiritus sanctus in igneis linguis apparuit, eosque et in ore per diversitatem linguarum docuit, et in corde per amoris sui consolationem roboravit. Habebant autem et prius Paracletum, ipsum videlicet Dominum secum in carne commorantem, cuius et miraculorum dulcedine, et ope praedicationis, ne infidelium persecutione scandalizari possent, erigi et confortari solebant. Verum quia ille post resurrectionem ascendens in coelum eos corporaliter deseruit, quibus tamen divinae praesentia maiestatis nunquam abfuit, recte de hoc Paracleto, id est, Spiritu sancto subiunxit: