monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 11, 1
Quia sancti Spiritus hodie, fratres charissimi, celebramus adventum, debemus ipsi congruere solemnitati quam colimus. Hoc etenim ordine tantum festivitatis huius digne gaudia celebramus, si nos quoque Domino opitulante aptos reddiderimus, ad quos Spiritus sanctus advenire, et in quibus habitare dignetur. Ea autem solummodo ratione adventu et illustratione sancti Spiritus apti existimus, si et corda nostra divino amore repleta, et corpora sint Dominicis mancipata praeceptis. Unde in exordio lectionis huius Evangelicae discipulis Salvator ait.