monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 5, 5
Quia vado ad Patrem. Iuxta hunc sensum, ad illud specialiter respicit quod praemisit: Et iterum modicum, et videbitis me. Ac si aperte diceret: Propterea me resuscitatum a mortuis modico tempore videbitis, quia non semper in terra corporaliter mansurus, sed per humanitatem quam assumpsi iam sum ascensurus in coelum. Haec quidem verba Domini, ut diximus, illis specialiter qui eius resurrectionem videre potuerunt conveniunt. Quod vero illis quaerentibus exponendo subiungit: